라틴어 문장 검색

"Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:165)
si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:10)
Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 1:1)
Nunc ergo, quoniam absens est, restat ut subveniatis non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:1)
Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 3:3)
Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 6:1)
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 20:1)
nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 4:3)
verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 4:2)
qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suae pretium et praemium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:2)
Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 6:1)
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)
Atque ex hoc ambitionis profundae fontis promanasse quod, tam sub tractatum illum pacis et foederis inter Edwardum et Ludovicum Undecimum Galliae regem icti et colloquio utriusque regis apud Piqueneam firmati, quam alias, Richardus tunc Glocestriae dux pacem pro viribus impugnasset et a parte stetisset, existimationem suam in fratris contumeliam attollens, oculos omnium (praesertim nobilium et militum) a fratre in seipsum convertere cupiens, quasi rex vita sua luxuriosa et minus nobili coniugio effoeminatus factus esset, minusque honoris sensu et republicae cura quam regem deceret tangeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION