라틴어 문장 검색

in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장38)
quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장5)
quod maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus infimas etiam delationes exercerent, alii propalam, multi per occultum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장6)
Quin et invectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius visum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장1)
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장7)
constitit plerosque equitum, dum per angustias aditus et ingruentem multitudinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque sedilibus continuant, morbo exitiabili correptos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장2)
exitiabile id rei publicae, ingratum militi, cui eadem munia inter paucos periculaque ac labor crebrius redibant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장6)
proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장5)
Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc maxime mouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 1:1)
Graues ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accepit, Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus caesis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 1:1)
Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:4)
Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:11)
quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur vacante infra loco.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:2)
obducta superducta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6049)
hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2093)

SEARCH

MENU NAVIGATION