라틴어 문장 검색

"Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:77)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:5)
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
deque diris et exitiosis effascinationibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 1:2)
Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:13)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:1)
Neque ea curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 2:5)
sed malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장4)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut non sui anxius cum fide audiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장6)
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장4)
falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION