라틴어 문장 검색

Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장1)
sed malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장4)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut non sui anxius cum fide audiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장6)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장9)
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장4)
falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)
certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장3)
paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장2)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed incitamentum attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장7)
oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis adlaturas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장6)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION