라틴어 문장 검색

mox stridula turba penates Ingreditur pictos, et maenia squallida fuco.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:3)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:2)
ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:9)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos Auditus, dulces offert sonus auribus escas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:2)
Hic hominum mores picture gracia scribit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:5)
Sic operi proprio pictura fideliter heret, Vt res picta minus a uero deuiet esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:6)
O noua picture miracula!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:7)
Illic arma parat logico logiceque palestram Pingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsa Sompniat archana rerum celique profunda Mente Plato, sensumque Dei perquirere temptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:5)
Has species rerumque tropos et sompnia ueri Regia picta tenet, tanto festiua decore, Sed minus in uultu gestans insigne decoris Postremos subtristis habet pictura penates.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:1)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)
Ergo Nature quicquid munuscula plene Percipit aut eius modicam subterfugit artem, Inscriptum calamis picture fabula monstrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:13)
"Sepe, diu, multum solerti mente retracto Singula que nostre pinxit solercia dextre, Sed nichil invenio quod in omni parte beate Viuat, quin multas nobis deferre querelas Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION