라틴어 문장 검색

Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:6)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:14)
et nunc apud regem Corrozan, et universam gentem tuam, plurimum viluisti, exosus omnibus factus, eo quod Boemundum tam leviter redimi [0645B] permisisti, et consilium nostrum in hac conventione et redemptione vile et pro nihilo habuisti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:6)
Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:22)
Quando autem lassi fuerunt verberandoet ipse vapulando, exosum vitae solverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:33)
Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:3)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 159)
"lasciuus uersu, mente pudicus eras,"
(아풀레이우스, 변명 10:19)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
(아풀레이우스, 변명 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION