라틴어 문장 검색

Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:3)
Sed ducis Godefridi adventu comperto, conscius doli adversus eum quem per invidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus cives ne Godefridum expavescerent, et ne aliqua [0563C] minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:10)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Denique saepe multos improviso clangore consternari videmus, et attonitos aut vocis alicujus aut tumultus sono expavescere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:5)
Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장6)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장22)
25. Non expavescatis, [queso], de eorum numero:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM97)
non expavit ad occursum plurimorum hominum,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM106)
Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장112)
Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 21:5)
Subito etiam terreri, et expavescere, in hoc morbo prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 21:5)
tum vates sine more rapi lymphataque passim pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:30)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)
repente lymphati destrictis gladiis in centuriones invadunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION