라틴어 문장 검색

magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus7)
Expergiscimini aliquando, fratres mei et parentes mei Madaurenses;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:1)
ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhaerere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquistas (si quae sint) expergiscantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:9)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
Qui enim nimium invigilat, interdum dormitat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:8)
Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)
Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:13)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장13)
Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장40)
si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장8)
Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장87)
si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION