라틴어 문장 검색

Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:17)
Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis "euhoe Bacche" sonat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:4)
Venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:6)
forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)
32. Terrae quoque opes sunt expilatae propter rationes intellegendi rem oeconomicam atque commercium productionemque, quae nimis proximo fini coniunguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:1)
multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 164:3)
Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus uectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장16)
" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 39:1)
ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:3)
C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios scriberet senatui placere, quaestionem de expilatis thensauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 125:1)
cum suo sibi gnato unam ad amicam de die potare, illam expilare . Par.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 217)

SEARCH

MENU NAVIGATION