라틴어 문장 검색

Ita propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:3)
at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:3)
Sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 127:7)
Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 220:1)
sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 127:7)
explodatur igitur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:1)
quodvis enim supplicium levius est hac permansione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:4)
multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:4)
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:1)
& Quies relativa est permansio corporis in eadem illa navis regione vel parte cavitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:4)
At Quies vera est permansio corporis in eadem parte spatii illius immoti in qua Navis ipsa una cum cavitate sua & contentis universis movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:5)
nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:11)
coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 20:2)
alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION