라틴어 문장 검색

Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem.
느부자르아단 친위대장은 도성에 남아 있던 백성과, 자기에게 넘어온 자들과 그 밖에 남은 백성을 바빌론으로 잡아갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 39장9)
De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum.
느부자르아단 친위대장은 백성 가운데 일부 가난한 이들과 또 도성에 남아 있던 나머지 백성과 바빌론 임금에게 넘어간 자들, 그리고 그 밖의 나머지 장인들을 끌고 갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장15)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
믿음으로써, 창녀 라합은 정탐꾼들을 평화로이 맞아들였기에, 순종하지 않은 자들과 함께 망하지 않았습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장31)
qui, fraudes et exploratores terrae existimantes, omnia venalia eis interdixerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:11)
- De principe urbis Nicaeae et de exploratoribus ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 49:2)
- Item de uno exploratorum illorum, et quam sollicite populus Domini gentilium praestolaretur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 51:2)
- Profani Arthesiam obsidentes, de adventu Christiani exercitus per exploratores edocti, nequaquam, usque in noctem, obsidionem solvunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 59:2)
Interea non longo intervallo maturabat viam magnus exercitus Christianorum, inter quos latenter exploratores degebant, qui ab exercitu occulte, visa opportunitate subtracti, Turcis referebant quae audierant de adventu et consiliis catholicae legionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:1)
Praemissi milites et rei exploratores, quidam ad Arthesiam, quidam versus Rossam, quidam versus viam Romaniae sunt diffusi ad intelligendam rei veritatem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:6)
Ibi quidam exploratores de Sarracenis ad promerendam gratiam tanti et tam magni principis, et vitam impetrandam, adfuerunt, qui civitatem juxta sitam, Susumus nomine, rebus nimium locupletem ipsi propalaverunt principi, et hanc facile occupari posse et expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:2)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:14)
Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:15)
Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION