라틴어 문장 검색

nam proprie lorica est tegimen de corio, tamquam de loro factum, quo maiores in bello uti consueverant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6792)
alibi protenus ut tegimen torquens inmani leonis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1803)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:2)
Illic tegimenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:4)
Tegimen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum, teloque animus praestantior omni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:3)
illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1223)
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:2)
ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:3)
quonam abit tegimen meum idemque somno mollis Herculeo torus?
(세네카, Hercules Furens 17:15)
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis terga super laevos umeros vicina emori effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno, tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권220)
tandem vestigia flexit excussumque manu tegimen, conversaque lente terga refert, instant undae sequiturque labantem amnis ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권215)
iuvat ecce nefasto stare loco Tegimenque manu tractare cruentum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권355)

SEARCH

MENU NAVIGATION