라틴어 문장 검색

Nec te collaudes nec te culpaveris ipse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 132:1)
et ibi ad invicem gaudentes et laetificantes ac Dei misericordiam conlaudantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:2)
quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere?
(아풀레이우스, 변명 94:3)
Sed ille qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum, quo« insutu laciniae contexerat quosque variis viatoribus detractos, ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat arcae, infit etiam de salute commilitonum sollicite sciscitari;
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:2)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 6:1)
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:9)
Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 6:1)
Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
(불가타 성경, 집회서, 39장41)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장33)
' qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:9)
Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn.
(카이사르, 아프리카 전기 86:5)
Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare.
(카이사르, 아프리카 전기 92:3)
ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION