라틴어 문장 검색

qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium [benevolosi excitamus et si hominibus studiosis [gratiosisque] nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 5:1)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:2)
BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 14:1)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant opperiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:2)
postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION