라틴어 문장 검색

Hebes atque impolitum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:2)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 4:10)
in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:3)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
Possumne ego hodie ex te exsculpere Verum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 4148)
ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:2)
multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 51:4)
et, si Praxiteles signum aliquod ex lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 321:1)
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:1)
si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:1)
nam carmen ipsum, quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam sed potius e villa mittere putes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:2)
Domum qui aedificat, impolitam ne sinat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D14)
vix exculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium vini dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION