라틴어 문장 검색

Equo igitur ad pastum appulso omni palatium circuivit ex parte;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:6)
Quamplurimae namque [0438C] fetae mulieres exsiccatis faucibus, arefactis visceribus, venisque omnibus corporis, solis et torridae plagae ardore inaestimabili exhaustis, media platea in omnium aspectu fetus suos enixae relinquebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:2)
Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:5)
"Animus gaudens floridam vitam facit, spiritusvero tristis exsiccat ossa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:15)
Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem motivam et operativam nisi per consolidationem et colligationem, quae sexta mutatione complentur per calorem cordis cum spiritu diffusum in membra, qui exsiccans superfluum humidum consolidat et confortat iuncturas et conexiones.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:28)
Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus, ut leo cadaveribus pastus, multa huius modi scrutabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 9:1)
primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 3:2)
nimius ardor solis, et fames subsecuta est, et pabula animalium, defecerunt, et pastus porcorum exuberans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 70:3)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
"et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem."
(아풀레이우스, 변신, 5권144)
"proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae."
(아풀레이우스, 변신, 5권196)
"Oves ibi nitentes aurique colore florentes incustodito pastu vagantur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:89)
Alia luce orta avis in pastum profecta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 14:1)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION