-
Sed quia iusticie uincit miseracio normam Iudiciique rigor cedit pietate remissus, Non penas equabo malis, non premia culpis, Non ferro purgabo luem, non uulnere morbum, Sed uictus dulcore precum uestrique misertus Exilii, meliora dabo medicamina mundo.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:6)
-
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
-
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
-
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
-
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
-
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
-
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
-
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
-
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
-
Proscribit brumae solaris cereus umbram Cogens exsilium frigora cuncta pati Altis cum bruma latuit phantastica silvis, Quam silvae foliis fecerat umbra recens.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:12)
-
ista in exsilio docet hominem invenire patriam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:33)
-
cujus omne esse, momentum, vita est naufragium, mundus exsilium:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:25)
-
Tandem Baldewinus omni mentis suae fluctuatione exclusa, concessit obses fieri, et exsilio pro salute fratrum suorum transferri.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:5)
-
Nil formidinis vobis ab his circumsedentibus incutiatur, qui longinquo fatigati itinere, et huc in exsilium progressi, pro stultis computabuntur, quos simili poena et martyrio, ut Petri agmina ante hos dies, tractabit, et in proximo vobis succurrere in manu robusta et in millibus infinitis paratus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:6)
-
Post haec a relatoribus innotuit quod ad eumdem Turcum reversa sit in exsilio quo erat, [0434B] non alia de causa, nisi propter libidinis intolerantiam.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:12)