라틴어 문장 검색

Gens Sarracinorum venerunt, terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, aecclesias suffuderunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 143)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
et statim rubore suffusus deiecto capite restiti.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:15)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장20)
fereque iuvenes sunt, qui sanguinem expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장62)
Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장8)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장71)
11 Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장1)
Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장10)
Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장391)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장4)
fereque iuuenes sunt, qui sanguinem expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION