라틴어 문장 검색

de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:4)
adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:18)
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
(불가타 성경, 하까이서, 1장9)
Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:6)
Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:13)
factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:24)
Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION