라틴어 문장 검색

Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic Excedunt matris Nature iura, quod eius Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat, Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis, Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:20)
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic Transcendit causas celestis causa, minores Exuperat leges lex summa et federa legum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:32)
Non habitum cultus nimio splendore serenat, Non scalore premit, mediocriter omnia pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:10)
Hos premit, hos releuat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:23)
surgit Marius, sed cardine uerso Silla redit, Marius premitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:27)
tamen huius dona minore Luce micant donis adiuncta prioribus, immo Vix aliquid splendoris habent, dum luce premuntur Maiore:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:24)
Gaudia Tristiciem, Pressuram Gloria, Planctum Prosperitas, Lamenta locus, Felicia Casus Exuperant, uincitque mali fastidia Risus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:5)
Non arbor cultrum querit, non uinea falcem, Sed fructus dat sponte nouos et uota coloni Fertilitate premit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:8)
Si quos habendi fervor inebriat, Exire cogant, mente pecuniam, Mentis triumphum sentiat ambitus, Victi premantur colla Cupidinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:8)
Walterus, relictis circumquaque sociis, fugitivus silvas Bulgarorum per octo dies exsuperans, ad civitatem ditissimam, quae vocatur Niczh in medio Bulgarorum regno secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:17)
Tatinus quidam truncati nasi, familiaris imperatoris Constantinopolis, et ejus secretorum conscius, ductor [0423B] Christiani exercitus, eo quod loca regionis nota sibi essent, cum auxiliari manu militum ejusdem imperatoris, urbem in decreta sibi parte premebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:6)
Hic quamvis, ut aiunt pro vero qui adfuerunt, viginti sagittis adhuc haerentibus in praecordiis premeretur, non continebat manus a jactura lapidum et percussione Gallorum, sed amplius et saevius damnum exercebat in populo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:9)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION