라틴어 문장 검색

alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:4)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 251:1)
extemporalis oratio non alio videtur mentis vigore constare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:2)
Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:3)
Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:12)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)
cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime nuper pronuntiantem quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur superbi, morabantur periti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION