라틴어 문장 검색

Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum ".
그것은 지나갈 때마다 너희를 낚아채고 아침마다, 또 낮에도 밤에도 지나가리니 그 소식을 듣는 것만으로도 놀랄 수밖에 없으리라. (불가타 성경, 이사야서, 28장19)
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum.
나의 종 야곱아, 두려워하지 마라. 이스라엘아, 무서워하지 마라. 내가 너를 먼 곳에서, 너의 후손을 포로살이하던 땅에서 구원해 내리라. 야곱이 돌아와 평안히 살며 아무런 위협도 받지 않고 편안히 살리라. (불가타 성경, 예레미야서, 46장27)
Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
그리하여 그들은 저희 땅에서 평안히 살고, 아무도 그들을 놀라게 하지 않을 것이다. 그러면 그들은 자기들의 수치와 나에게 저지른 모든 배신을 잊게 될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장26)
Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
무덤을 경비하던 자들은 천사를 보고 두려워 떨다가 까무러쳤다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 28장4)
Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
사실 베드로는 무슨 말을 해야 할지 몰랐던 것이다. 제자들이 모두 겁에 질려 있었기 때문이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장6)
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
살아 계신 하느님의 손에 떨어지는 것은 무서운 일입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장31)
et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: " Exterritus sum et tremebundus ".
그 광경이 얼마나 무서웠던지, 모세는 “나는 두렵다.” 하며 몸을 떨었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장21)
quod cum usuris utique districtus ille et horrendus Judex quando exigat ignoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:12)
Tremebundus igitur factus et nimis exterritus libenter volui ab hac societate discedere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:4)
Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:11)
dant claustra fragorem Horrendum, ruptae stridente bitumine chartae Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:5)
subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:4)
Cuius iter, gressus obstacula nulla retardant, Non strepitus, non ira maris, non uallis abyssus, Non iuga, non celsi preceps audacia montis Asperitasque uie saxis callosa, nec ipse Limitis ambages desertaque nescia gressus, Non rabies uenti, non imbribus hebria nubes, Non tonitrus horrenda lues, non nubilus aer Quin superos adeat, quin uisitet astra Deique Imbibat archanum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:3)
Dux vero Godefridus, videns tam ferocissimum et crudelissimum saevire, nec tot sagittarum in fixione deficere, sed plures fidelium illius jaculatione perire, arrepto [0430D] arcu baleari, et stans post scuta duorum sociorum eumdem Turcum trans vitalia cordis perculit, sicque mortuum ultra a caede horrenda compescit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:10)
In hac itaque turris ruina et contritione, uxor nobilissima Solymani vehementer exterrita, non ultra in urbis confisa praesidio, noctis in silentio, a suis in lacus flumine immissa est, ut sic navigio Christianos evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION