라틴어 문장 검색

Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:2)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:4)
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 149)
Miror quo evasurust apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 157)
praesens hic quidem est apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 162)
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 1101)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION