라틴어 문장 검색

aperte Horatius sub domina meretrice fuisset turpis et excors.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 195)
aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:2)
quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam excors inveniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:4)
an quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:4)
An quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:4)
quis enim est tam excors, quem ista moveant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:3)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
adorat haec brutum pecus, indocta turba scilicet, adorat excors natio vis cuius in pastu sita est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias22)
terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors dividuum regnare Deum super aethera credas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 14)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel amica luto sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 213)
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:17)
Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:2)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION