라틴어 문장 검색

ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)
denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:1)
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, Quaeque per abrasas utero demittere fauces, Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:51)
pendentia corpora carpsit, Abrasitque cruces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:20)
Horatius si pugnat extricata densis cerva plagis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 272)
si 'extricata' est soluta, 'inextricata' insoluta sine dubio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 273)
S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 1:1)
Hoc scriptum est tibi, Qui, magna cum minaris, extricas nihil.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Mons parturiens.3)
"vivum secatur viscus et recens cruor scalpella tinguit dum putredo abraditur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1194)
velox nam dextra rapinas abradit spoliisque ungues exercet aenos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1124)
Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 256)
si pugnat extricata densis cerva plagis, erit ille fortis qui perfidis se credidit hostibus et Marte Poenos proteret altero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 510)
acerbus odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:5)
Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION