라틴어 문장 검색

Qua affinitate (ut videtur) ita delectatus est et quasi raptus, ut in literis quas illa de re ad civitatem Londini scripsit (mandans ut omnia laetitiae et exultationis indicia exhiberent), gloriatur ac si muro aheneo regnum illud circumdedisset, cum generos sibi iam ascivisset regem Scotiae et principem Castiliae ac Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:3)
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
deprehensio autem fit post apertionem vasis vel per manum vel per vitrum graduum ordine applicatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:10)
Attamen etiam in veteri Testamento, si lyrae Davidis aures praebeas, plures invenias threnos quam exultationes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:10)
postea luxuriantem virgea cum comparibus haraclaudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:2)
Par inde exultatio disparibus causis consecuta impetrato Tigellini exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장1)
multa cum exultatione in urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장6)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)
109-110) hoc vulgo apertiones appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3017)
unde qui hostem fugasset, merebatur tropaeum, qui autem occidisset, triumphum, ἀπο` τοῦ θριαμβεύειν, id est ab exultatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7752)
altius ingreditur cum exultatione quadam incedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 761)
at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:1)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
Sed nec saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:4)
Quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION