라틴어 문장 검색

Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
여러분의 시련을 훈육으로 여겨 견디어 내십시오. 하느님께서는 여러분을 자녀로 대하십니다. 아버지에게서 훈육을 받지 않는 아들이 어디 있습니까? (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장7)
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.
형제 여러분, 이렇게 간단히 적어 보내니 이 격려의 말을 잘 받아들이기 바랍니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장22)
Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
시련을 견디어 내는 사람은 행복합니다. 그렇게 시험을 통과하면, 그는 하느님께서 당신을 사랑하는 이들에게 약속하신 생명의 화관을 받을 것입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장12)
vestīmenta exuit et in armāriō posuit.
옷을 벗고 옷장에 두었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit17)
Ad haec ex amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre tenetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:13)
Sed postquam insanus pugnae deferbuit aestus, Exuerintque truces animos, jam Marte fugato, Diversas repetunt artes, curasque priores.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:3)
Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:23)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
dum militis exuit actus, Damnose compensat in hac quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:11)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Non rex thebanus, Pollinicis frater et hostis, Exutus fratrem, sese mutasset in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:3)
Non Progne commenta dolos, exuta parentem, Pro pietate scelus redolens, pro matre nouercam, In sua degenerem uertisset uiscera dextram, Nec furor armasset contra sua uiscera matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:4)
Vix speciem deffendet equi formamque tenebit Quintus equs, si quis temptet conferre priores Isti, nam deponet equm laruaque iugalis Vestitus sapiet asinum, deiectus eadem Segnicie, plene mores exutus equinos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:1)
qui, ueste decoris Exuti, uestem gemitus saccumque doloris Iniecere sibi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION