라틴어 문장 검색

Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:2)
Quis adeo ignorat, 'penum' esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 8:2)
Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:3)
Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:2)
Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 13:1)
Attamen a fabis et pisis etiam inchoare licet, tum quia minore opera indigent, tum quia non minus cibi loco quam panis inserviunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:20)
De floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:16)
CVSTOS non uilis canis olim regis ouilis Id fore securum faciebat ab agmine furum, Nec metuisse minas noctesque diesque lupinas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:1)
Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장20)
simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장17)
— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장3)
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장11)
Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장83)
Idem faba quoque imposita proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장95)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION