라틴어 문장 검색

Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:5)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:4)
nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:13)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
nam Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus divinitate a Iove irato Admeti regis pavit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia revocaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3983)
unde Apollo iratus Cyclopas fabricatores fulminum confixit sagittis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7617)
alii ab Epeo, Troiani equi fabricatore, conditum tradunt, qui cum aliis Graecis in hanc regionem reiectus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 17910)
qui fabricata navi, quam ab Argo fabricatore Argo appellavit, contractaque iuventute Graeciae, Tiphyn habuit gubernatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 348)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:4)
His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:4)
vos estis nostrae maxima causa fugae, utque dedit iustas tauri fabricator aeni, sic ego do poenas artibus ipse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1219)

SEARCH

MENU NAVIGATION