라틴어 문장 검색

Bene hercle facitis et a me initis gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 169)
tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 452:1)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)
in quo cum de filiis suis Hlothario et Pippino cum exercitu ad marcam Hispanicam mittendis consilium inisset et, id quomodo fieret, ordinasset, missos etiam Romani pontificis Quirinum primicerium ac Theofilactum nomenclatorem, qui ad eum illo venerant, audita illorum legatione dimisisset, ad villam Franconofurd profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:2)
Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:1)
Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:1)
17. "Domini mei, rex noster, maximus et potentissimus inter reges Gallliae universos qui a tempore Caroli Magni regnarunt (cuius etiam nomen gerit), attamen a magnitudine sua nihil alienum se facturum putavit, si hoc tempore pacem iniret cum rege Angliae, imo etiam peteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:1)
Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:1)
si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam ineat gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 5:11)
Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
ergo totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장30)
non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:14)
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:1)
Tantum stabiles estote in amore Christi, et nunquam fraudem hanc in fratres vestros faciatis, ut fugam, clam ab eis subtracti, ineatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION