라틴어 문장 검색

potestque id vero proximum esse, quum inde opposita patella, ipsa quoque caput tibiae contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 1:3)
Si potes Archiacis conuiua recumbere lectisnec modica cenare times holus omne patella,supremo te sole domi, Torquate, manebo.
(호라티우스의 첫번째 편지, 051)
Accessit huic patellae iuxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos - secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:3)
Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:3)
in vitro et patella fictili aurum come- ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:4)
Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:2)
"obtritum vulgi perit omne cadaver more animae, domus interea secura patellas iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III105)
set tibi dimidio constrictus cammarus ovo ponitur exigua feralis cena patella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V41)
aut quis simpuvium ridere Numae nigrumque catinum et Vaticano fragiles de monte patellas ausus erat?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI173)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
clarum signum faculam elevavit, ut flammas cum regia puppis extulerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5191)
saucia hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 124)
spatiatur ad aras matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur, quod cum quodam gestu fiebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 623)
vlulata per urbes Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6094)
nam si sacri sint, id est festi, lustrantur faculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1132)

SEARCH

MENU NAVIGATION