라틴어 문장 검색

eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui;
(아풀레이우스, 변명 5:5)
est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda;
(아풀레이우스, 변명 7:8)
haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
(아풀레이우스, 변명 29:1)
uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur.
(아풀레이우스, 변명 41:3)
quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem?
(아풀레이우스, 변명 93:1)
quod utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem.
(아풀레이우스, 플로리다 18:8)
non valet exprimere verbis os facundum.
(ARCHIPOETA, V16)
Ulixe facundior
(ARCHIPOETA, VII25)
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
Loquax, inquit, magis quam facundus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:1)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:2)
QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IX1)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
doctus, fidelis, Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus, Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas Quem facit et mores veteresque novosque tenentem, Multorum veterum leges divumque hominumque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION