라틴어 문장 검색

Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 4:3)
inferioris vero delectatio partis cito fastidit utentem et operis peracti poenitere cogit agentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 42:7)
Sed nec eo vestra potest firmari sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero cito fastidiri asseritis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:10)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)
Iam lune sonitum fastidit uirginis auris Quam dulcis meliorque sonus seducit, inescans Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:6)
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:4)
Illa docet celeste sequi, uitare caducum, Viuere lege poli, sursum suspendere mentem, Fastidire solum, celum conscendere mente, Corporis insultus frenare, reffellere luxus Carnis et illicitos racioni subdere motus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:4)
absincia gignit Vnda sapore suo, reddit feruore caminum, Sicque color uisum, gustum sapor, impetus aurem Turbat et insipidum fastidit naris odorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:2)
nam ex abundanti copia audiendi fastidita auris elanguet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:63)
Illic asinus clamoribus horridis aures fastidiens, quasi per antiphrasim organizans, barbarismum faciebat in musica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:152)
Illic caper lana vestitus sophistica, nares fastidire quadriduano videbatur [0438C] odore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:163)
Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:30)
ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:11)
Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION