라틴어 문장 검색

Istud autem genus sermonis familiariter praemissum fuerat, acsi Carolus Henricum non pro amico aut foederato exteriore haberet, sed intimo suorumque tum affectuum tum fortunarum participe.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:15)
Deinde familiariter eis commemorabat particularia nonnulla de rebus suis, quamdiu in periculo fuisset, et de victoria postea secuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:3)
Neque rex consuetudinem suam interrupit ut vel primus vel inter primos esset in omnibus bellicis suis expeditionibus, iuxta id quod familiariter dicere solebat cum de rebellibus quid nunciatum esset, se nihil amplus cupere quam ut eos aspiceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:7)
Rex (licet scholasticus non esset) tamen honorem sortitus est ut Cantuariae unum ex iis convinceret et ad sanitatem perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 6:2)
Sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans ut illi aspicerentur tanquam in lumine positi, ipse veluti in tenebris collocatus lateret, absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua et de illorum rebus vicissim percontantis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:2)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:2)
ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:16)
At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:6)
Neque enim causa est ut vel Arabum vel scholasticorum mentio fiat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:10)
Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:1)
Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur, quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:1)
praesertim cum hoc vocabulum invaluerit, et familiariter occurrat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:13)
quia illae indicant separationes naturae alicujus ab aliquo concreto cum quo illa familiariter consuescit, hae vero separationes naturae alicujus ab altera natura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:4)
Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION