라틴어 문장 검색

30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:2)
Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:4)
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam vocare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:3)
texamus quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece ναυπήγια, latine textrina dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3265)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
"sinuata camino ardentis perit unda globi fractoque flagello spargit lentatum per culmina tota vaporem, continuata dehinc videas quae conditor ausus aemula Palladiis textrina educere templis, hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede vel Syrias vacuasse colus vel serica fila per cannas torsisse leves vel stamine fulvo praegnantis fusi mollitum nesse metallum parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis fert recutitorum primordia Iudaeorum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem94)

SEARCH

MENU NAVIGATION