라틴어 문장 검색

Syrus quidam nomine Eunus 4 - magnitudo cladium facit, ut meminerimus - fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi numinum imperio concitavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 4:1)
Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas, saeviebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 10:1)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
Quae seges infecta surget non decolor herba?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:80)
decolor aetas vitiosa, quae decoloraret veteres mores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3261)
supra enim dixerat 'aurea saecula', ideo nunc dixit 'aetas decolor', id est aurea et ferrea, sicuti Hesiodus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3265)
sane 'decolor aetas' quis ante hunc?.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3266)
Cincius et Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum ideoque aedes sacras 'faunas' primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo, qui fu- tura praecinerent fanaticos dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 106)
"Sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:10)
Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 175:4)
sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:4)
quos legit in viridi decolor Indus aqua, nec prodite graves insuto vestibus auro, per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 27:1)
araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 228)
Oriens tibi victus, adusque decolor extremo qua tingitur India Gange:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:6)
cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva decolor ipse suo sanguine Rhenus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION