라틴어 문장 검색

Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
그 겉옷 자락 둘레에는 자주와 자홍과 다홍 실로 석류들을 만들어 달고, 석류 사이사이에는 돌아가며 금방울을 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 28장33)
Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
또 에폿에 붙일 멜빵들을 만들어 그 양쪽 끝에 붙였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장4)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
이 보석들은 에폿의 양쪽 멜빵에 이스라엘 자손들을 기념하는 보석으로 달았다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장7)
Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
두 줄의 다른 두 끝을 양 테두리에 매달아 에폿 멜빵 앞쪽으로 늘어지게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장18)
Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
다시 금 고리 두 개를 만들어, 에폿 양쪽 멜빵 앞부분의 아래, 곧 에폿의 띠 위쪽, 멜빵이 에폿과 겹치는 곳 곁에 달았다. (불가타 성경, 탈출기, 39장20)
Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
그는 또 순 자주색 실로 에폿에 딸린 겉옷을 짜서 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장22)
et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
또 순금 방울들을 만들어, 겉옷 자락을 돌아가며 석류 사이사이에 그 방울들을 달았다. (불가타 성경, 탈출기, 39장25)
et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.
그 위에 돌고래 가죽 덮개를 씌우고, 다시 그 위에 순 자주색 천을 펴고 채를 꿴다. (불가타 성경, 민수기, 4장6)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.
제사상 위에는 자주색 천을 펴고, 그 위에 대접, 접시, 잔, 제주 단지들을 놓는다. 늘 차려 놓는 빵도 그 위에 놓아야 한다. (불가타 성경, 민수기, 4장7)
Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.
그 위에 다홍색 천을 펴고, 돌고래 가죽 덮개로 덮은 다음 채를 꿴다. (불가타 성경, 민수기, 4장8)
Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;
그러고는 자주색 천을 가져다가, 불을 켜는 등잔대와 그것에 딸린 등잔, 불똥 가위, 불똥 접시, 그리고 등잔대에 쓰는 온갖 기름 그릇을 덮은 다음, (불가타 성경, 민수기, 4장9)
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.
성소에서 예식에 쓰는 그 밖의 모든 기물을 가져다가, 자주색 천으로 싸고 돌고래 가죽 덮개로 덮어 들것 위에 얹는다. (불가타 성경, 민수기, 4장12)
" Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas.
“너는 이스라엘 자손들에게 일러라. 그들에게 말하여, 대대로 옷자락에 술을 만들고 그 옷자락 술에 자주색 끈을 달게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 15장38)
Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
너희는 몸에 두를 겉옷 자락 네 귀퉁이에 술을 만들어 달아야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 22장12)
Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter ".
제가 전리품 가운데에 신아르에서 만든 좋은 겉옷 한 벌과 은 이백 세켈, 그리고 무게가 쉰 세켈 나가는 금덩어리 하나를 보고는 그만 탐을 내어 그것들을 차지하였습니다. 그러고서는 제 천막 안 땅속에다 은을 밑에 깔고 숨겨 두었습니다.” (불가타 성경, 여호수아기, 7장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION