라틴어 문장 검색

quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat ".
아예 보리 다발에서 이삭을 빼내어 그 여자가 줍도록 흘려 주어라. 그리고 그를 야단치지 마라.” (불가타 성경, 룻기, 2장16)
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae.
나리를 쫓아다니며 나리의 목숨을 노리는 사람이 있다 하더라도, 주 나리의 하느님 앞에서 나리 목숨은 생명의 보자기에 감싸일 것입니다. 그러나 그분께서는 나리 원수들의 목숨을 팔맷돌처럼 팽개치실 것입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장29)
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
다윗이 산꼭대기에서 조금 더 갔을 때, 마침 므피보셋의 종 치바가 안장 얹은 나귀 한 쌍에 빵 이백 덩이와 건포도 백 뭉치와 여름 과일 백 개와 포도주 한 부대를 싣고 그에게 마주 왔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 16장1)
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur.
나의 연인은 내게 몰약 주머니 내 가슴 사이에서 밤을 지내네. (불가타 성경, 아가, 1장13)
sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ".
수확 때까지 둘 다 함께 자라도록 내버려 두어라. 수확 때에 내가 일꾼들에게, 먼저 가라지를 거두어서 단으로 묶어 태워 버리고 밀은 내 곳간으로 모아들이라고 하겠다.’” (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장30)
donec videlicet in fine saeculi messores angeli Dei zizania colligant in fasciculos, et in ignem arsuros mittant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:10)
Tuae tamen intercessionis gratia pinguem equum et suavem cum freno et sella concedimus, et ut nullos habeat ministros circa spinarum fasciculum frigidumque de nostra licentia teneat sub pedibus lapidem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:2)
' Arrepto vero ad recedendum itinere et ad eam quae me duxerat dominam reverso, eam inveni super fasciculo sine ministris sedentem, et super recenti lapide suos pedes suavissime tenentem, ac pinguissimum et valde ornatum equum iuxta se habentem, et modicam satis poenam patientem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:5)
ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole (quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:8)
Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:9)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장57)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장81)
nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:5)
nostri scutula operta, ὠμοπλάτασ Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION