라틴어 문장 검색

Deus enim noster Ihesus Christuscum vidisset turbam que secuta fuerat eum in deserto, misertus fuit supeream dicens, "Si dimisero eos ieiunos, in via deficient."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:18)
Nam cum anceps proelium diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tum fatigationi consulitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 20:3)
Contra Halahis tirrannum fatigatione sustentus;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 150)
Multa fatigatio Langobardi et oppressio a Sclavorum gens sustinuit, usque dum imperator Foroiulanorum Ebherardo principem constituit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 132)
Sic uulpes ieiuna redit, sic fallitur audens Fallere, sic telo leditur ipsa suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:13)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo.
(아풀레이우스, 변명 70:6)
Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida caespitum et glebosa camporum emensi, me equo indigena peralbo vehens eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem a fronte curiose exfrico, aures remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alui solitum ac naturale praesidium eliquaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:2)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
"sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:17)
"Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum,"
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:3)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:4)
Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION