라틴어 문장 검색

Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:2)
Isti autem militares viri fidi omnino esse debent et bonae existimationis, potius quam factiosi aut populares, et cum caeteris proceribus bene comparati.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:5)
Adeo ut, si quis consilia det factiosa aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deveniet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:6)
Clientes autem et amici factiosi adhuc magis vitandi qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius cui famulantur quam ex odio versus alium concepto, unde saepenumero sequitur animorum illa abalienatio quam videre est inter potentiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:5)
Gloriosi semper factiosi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:5)
[6] Humanissime et liberalissime Boncompagni, illustris ille rerum mathematicarum fautor effecit, ut codex ille diligentissime inspiceretur, sed aedo difficilis lectu inventus est, ut prater admodum pauca verba nihil transcribi ex eo posset.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:14)
Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:3)
Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:4)
Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:11)
Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:3)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장5)
nam alius occursum eius vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano fautores aderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장2)
huic Pallas, illi Callistus fautores aderant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION