라틴어 문장 검색

habet eius plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi videri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장2)
At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum vices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장7)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장80)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장12)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장17)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장65)
febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장10)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
febricula oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장9)
Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장23)
interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장6)
Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION