라틴어 문장 검색

At ego quamquam eximie fatigatus et refectione virium vehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:3)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
Non ut aliis refectio, vobis autem angustia.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:5)
Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:6)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장7)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장11)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장26)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장27)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장19)
in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장19)
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장34)
Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus vix refectioni valebit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장18)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장80)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION