라틴어 문장 검색

non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi tam subitas acies concepto dente draconis exiluisse reor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:168)
Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:3)
Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:5)
Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, ne feles, aut viverra perrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:5)
fama, ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 143:1)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Sic semine Cadmi Emicuit Dircaea cohors, ceciditque suorum Vulneribus, dirum Thebanis fratribus omen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:82)
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII4)
Agrippae tumidus negotiator Cadmi municipes ferat lacernas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII6)
etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:1)
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:6)
boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
Quid deinde, Ino dea ducetur et *λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 48:1)
Ino Cadmi filia nonne *λευκοθέα nominata a Graecis Matuta habetur a nostris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:4)
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION