라틴어 문장 검색

Quo charactere et schemate se describi putavit, etsi hoc vaticinium impletum postea fuerit in Adriano Belga (filio cervisiarii ex eadem Belgia, cardinale de Tortosa et Caroli Quinti praeceptore,) qui postea, mortuo Leone, nomine proprio non mutato Adrianus Sextus vocatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:10)
etiam verba, literae, characteres, personae historicae, et caetera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:5)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:25)
Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:4)
Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:5)
Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:12)
Nam ita demum characterem illum quo antiquam Italiam insignavit Virgilius, merebitur regio aliqua:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:11)
Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:1)
Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:2)
Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:2)
Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:2)
quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam virginem XV. Kal.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 5:2)
dant manibus famuli lymphas humilis character, qui ἰσχνο`σ dicitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7011)
at manus interea in tota hac descriptione historicum characterem poetico miscet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5971)

SEARCH

MENU NAVIGATION