라틴어 문장 검색

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruerat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 8:3)
Controversiarum enim ferax, operum effoeta est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:13)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et vertit in spiritum, et deinde una evolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:1)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Quae gemmis niueis unda feracior
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 11:1)
Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장6)
Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1128)
invectae Rhodani Tiberina per ostia classes Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:246)
Aegyptos sine nube ferax imbresque serenos sola tenet;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus3)
successu laeta resurgit et vivos inpune ferox depascitur artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine7)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)

SEARCH

MENU NAVIGATION