라틴어 문장 검색

Aliam parabolam locutus est eis: " Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ".
예수님께서 또 다른 비유를 그들에게 말씀하셨다. “하늘 나라는 누룩과 같다. 어떤 여자가 그것을 가져다가 밀가루 서 말 속에 집어넣었더니, 마침내 온통 부풀어 올랐다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장33)
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ".
그것은 누룩과 같다. 어떤 여자가 그것을 가져다가 밀가루 서 말 속에 집어넣었더니, 마침내 온통 부풀어 올랐다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 13장21)
Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.
내가 그를 쏟아 부을 사람들을 보내리니, 이제 그를 쏟아 버릴 때가 온다. 주님의 말씀이다. 그들은 그의 그릇을 비우고, 그의 술독을 산산조각 낼 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장12)
Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: "Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?".
너는 그들에게 이 말을 하여라. “주 이스라엘의 하느님께서 이렇게 말씀하신다. ‘항아리마다 술이 가득 찰 것이다. 그러면 그들이 너에게 ′항아리마다 술이 가득 차야 한다는 걸 우리가 모르는 줄 아느냐?′ 하고 말할 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장12)
Ne mentem fermentet opum conuictus, habunde Fundit opes Tytus et munera cogit abire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:12)
Hec pestis rectum uiciat, deturpat honestum, Fermentat mores, iustum fugat, utile perdit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:20)
Nubilus obtenebrat clarum, fermentat amarus Predulcem, tepidum calidus, fetosus odorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:9)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 161:2)
XIII, 21) in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum, mysteriorum quoque innuentes premendam esse doctrinam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:6)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장4)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et . . . cupiditas non est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장114)

SEARCH

MENU NAVIGATION