라틴어 문장 검색

Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:1)
at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:5)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est, adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 12:1)
dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7211)
pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 242:1)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)

SEARCH

MENU NAVIGATION