라틴어 문장 검색

Aenēās et Trōiānī post tantōs labōrēs valdē fessī sunt.
Aeneas와 Troia인들은 엄청난 역경 이후 매우 피곤하다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō6)
Quīntus valdē fessus erat.
퀸투스는 매우 피곤했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit35)
ego valdē fessus sum.
저는 매우 피곤해요. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit42)
Quīntus valdē fessus erat, sed pater ‘nōlī dēspērāre, fīlī,’ inquit;
퀸투스는 매우 피곤했지만 아버지는 말했다. '절망하지 말거라, 아들아' (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma5)
Amphitryoniades qua tempestate iuuencos egerat a stabulis, o Erythea, tuis, uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis, et statuit fessos fessus et ipse boues, qua Velabra suo stagnabant flumine quoque nauta per urbanas uelificabat aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 91)
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:5)
Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:34)
quem quum pertransire non possent, per humiditatem coeperunt sua frena laxare et quae poterant ibi solatia capere, quia ille sibi erat locus ab amoris curia deputatus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:7)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
Interea fessos inimico Sirius astro Corripit, et salsas exudant corpora guttas;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:4)
sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:7)
sic erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto rigore laxaverit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:26)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
sed fessa laborat Incus, que tantos uires expendit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:5)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION