라틴어 문장 검색

qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune.
(아풀레이우스, 변명 6:1)
"at enim ludicros et amatorios fecit."
(아풀레이우스, 변명 9:9)
quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(아풀레이우스, 변명 10:5)
facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
(아풀레이우스, 변명 43:24)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
"Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:13)
"Est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:9)
Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre:
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:17)
ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:1)
ludicrorum diversa genera,
(ARCHIPOETA, I82)
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 4:1)
"Cum philosophus," inquit," hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 2:2)
sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION