라틴어 문장 검색

Cumque Natura eidem festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris tramitem lineare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:1)
Deinde permagna regis precatio ad universos facta est, quatenus causa Dei et sanctorum Jerusalem, civitatem Ptolemaidem, quam nunc vocant Acram, exercitu navali in mari obsidentes oppugnarent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:2)
Audita hac regis precatione et admonitione, gavisi universi continuo navigio et manu robusta Acram vel Accaron applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:4)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
Plerumque enim inanis gloria longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:6)
Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:20)
tunc fit illud pingue, et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit Propheta:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:16)
Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:7)
Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:2)
Et quia Frontinus, consiliarius ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 21:1)
Theodonis palatio per Mosellam et Rhenum secunda aqua Noviomagum navigavit ibique sanctum quadragesimale ieiunium et sacratissimam paschae festivitatem celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:1)
qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
"Est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:9)
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION